- CORNICULARIUS
- CORNICULARIUSut Sigonius existimat, fuit minister Tribuni Milit. qui vigilias eius locô circumibat, atque eius imperia Corniculô edebat. Val. Max. l. 6. c. 1. ex. 11. de Pudicitia. M. Laetorio Tribuno Militum Cominius Tribunus plebis diem ad populum dixit, quod Cornicularium suum stupri causâ appellâsset. Frontinus, Stratagem. l. 3. c. 14. ex. 1. Tamquam tribuni Cornicularius vigilias excitavit. Vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.